1331 okt 7, AKDOG

KADO inventaris nummer 10, regest 19, 7-10-1331

Diederik van Gemert neemt zijn huis met toebehoren in huur, dat hij verkocht aan Johannes Cuyst van Herpt

Transcriptie Jan Timmers

Notum sit universis presentia visuris quod Theodericus de Ghaemert junior filius Theoderici de Ghaemert senioris jurisdictionem de Ghaemert mansionem quoque in qua dictus Theodericus de Ghaemert senior moratur, sitam ibidem infra fossatum, dictam mansionem circumiens cum pomerio et prato dicto die Vorst ad dictam mansionem spectantibus quas jurisdictionem et mansionem predictas cum dictis pomerio et prato dictus Theodericus de Ghaemert senior dicto Theoderico suo filio quodam tempere retroacto donaverat tradidat et resignavat ut idem Theodericus de Ghaemert senior recognovit, eidem Theoderico de Ghaemert seniori suo patro reddidit reportavit et effectucando modo in talibus consueto resignavit promittens ut debitor principalis super se et bona sua redditionem reportationem et resignationem huiusmodi, ratas et firmas sine omni contradictione perpetue observare omnio (?) facto, dictus Theodericus de Ghaemert senior dictas jurisdictionem mansionem pomerium et pratum pro vero ac libero allodio vendidit hereditarie Johanni dicto Cuyst de Herpt suo privigno pro duobus milibus librarum ipsi Theoderico de Ghaemert seniori a dicto Johanne Cuyst plenarie et integralite persolutis ut idem Theodericus recognavit dictas quas iurisdictionem mansionem pomerium et pratum dictus Theodericus dicto Johanni Cuyst suo privigno in manum eius supportavit tradidit et effectucando resignavit, ipsum Johannem in huius (?) inponedo (?) et heredando modo in allodialibus consueto. Et promisit dictus Theodericus venditor ut debitor principalis super se et bona sua omnia que ipse dicto Johanni ereptori (?) de dictis heredidatibus ei venditis ut permittit (?) debitam et iustam tanquam de vero ac libero allodio perstabit warandiam et quod omnem questionem promittatis et omnem aliam obligationem siqua in dictis hereditatibus existat, eidem Johanni emptori omnino deponet.
Testes interfuerunt scabini in Buscho Ducis Elyas Pannicida et Nycholaus de Ouden.
Datum anno mccc tricesimo primo septima die mensis octobris.

Op de achterzijde staat geschreven :

Litt. 961 Theodericus de Gemert jurisdictionem et habitationem suam cum adjacente pomario et prato dicto die Vorst infra fossam ibidem jacentem pro vero et libere allodio duobus millibus librarum vendidit anno 1331 7 octobris

Download